- CARAMBIS
- CARAMBISPaphlagoniae, seu Galatiae promontor. magnum ad Septentrionem porrectum. Mela, l. 1. c. 19. Quorum (Paphlagonum scil.) in littoribus pene mediis promontorium est Carambis. Val. Flac. l. 4. v. 599.Quid tibi nubiferâ surgentem rupe Carambim?Idem, l. 5. v. 107.Iamque reducebat noctem polus; alta CarambisRaditur, et magna pelago tremit umbra Sinopes.Idem, l. 7. v. 214.----- Iam nubiferam transire CarambimSignificans. ------Plin. l. 10. c. 23. de gruibus, Illas certum est, inquit, Pontum transvolaturas, primum omnium angustias petere inter duo promontoria, Criumetopon, et Carambin. Quae non nisi 170. mill. pass. intervallô distant, ut idem asserit, l. 4. c. 12. Alii quidem aliter statuunt, nempe tridui navigatione, vel quod fere idem est, bis mille quingentis stadiis ab invicem distare, duo haec promontoria. Dionys. v. 155.Αἵτ᾿ ἄμφω ξυνίασιν εναντίαι, οὐ μὲν ἐοῦσαι.Ε᾿γγύςθεν, ἀλλ᾿ ὅσον ὁλκὰς ἐπὶ τρίτον ἦμαρ ἀνύςςη.Et Amm. Marcellin. l. 22. Haud procul inde attollitur Carambis, etc. cuius e regione Criumetopon Tauricae promontorium duobus milibus et quingentis stadiis disparatum. Strabo etiam, l. 2. Τὸ μὲν οῦν τῆς Εὐρώπης ἀκρωτήριον καλεῖται Κριοῦ μέτωπον, τὸ δὲ τῆς Α᾿σίας Κάραμβις, διέχοντα ἀλλήλων περὶ διχιλίους ςταδίους καὶ πεντακοσίους. Quae tamen sunt falsissima, et palam refelluntur ipsius Strab. verbis. l. 3. Διέςτηκε δὲ ἡ Κάραμβις τῆς μὲν τῶ Χερσονησίτων πόλεως ςταδίους διχιλίους καὶ πεντακοσίους, τȏυ δὲ Κριοῦ μετώπου πολὺ ἐλάττους τὸν ἀριθμόν. Recte omnino. Nam aliud Chersonesus urbs, aliud Chersonesus regio, in qua urbs illa sita. Et urbs quidem, quae est in Boreali Chersonesi parte a Carambi vere distat 2500. stadiis. Sed in opposita parte Chersonesi Criu-metopon est multô propius. Tamen haec promiscue sumpta sunt, et quod de urbe Chersoneso nonnulli scripserant, illam a Carambi distare stadiis 2500. ita sumptum est, quasi de totâ Chersoneso dictum, atque illius parte maxime australi, nempe Criu-metopo. Sed huius commenti vanitas ex eo maxime apparet, quod ibidem a Strabone additur: Σύχνοι γοῦν τῶ διαπλδσάντων τὸν πορθμὸν ἅμα φασὶν ἀμφοτέρας ἰδεῖν τὰς ἄκρας ἑκατέρωςθεν. In medio scilicet spatio constituti; quod non fieret, si fretum pateret 2500. stadiis. Imbecillior est enim humani oculi acies, quam ut ad totidem stadia possit penetrare. Bochart. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.